Hľadaný výraz: Lk 4,1-13, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
1 Iesus autem plenus Spiritu Sancto regressus est ab Iordane et agebatur in Spiritu in deserto 2 diebus quadraginta et tentabatur a Diabolo. Et nihil manducavit in diebus illis et, consummatis illis, esuriit. 3 Dixit autem illi Diabolus: “ Si Filius Dei es, dic lapidi huic, ut panis fiat ”. 4 Et respondit ad illum Iesus: “ Scriptum est: “Non in pane solo vivet homo” ”. 5 Et sustulit illum et ostendit illi omnia regna orbis terrae in momento temporis; 6 et ait ei Diabolus: “ Tibi dabo potestatem hanc universam et gloriam illorum, quia mihi tradita est, et, cui volo, do illam: 7 tu ergo, si adoraveris coram me, erit tua omnis ”. 8 Et respondens Iesus dixit illi: “ Scriptum est: “Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies” ”. 9 Duxit autem illum in Ierusalem et statuit eum supra pinnam templi et dixit illi: “ Si Filius Dei es, mitte te hinc deorsum. 10 Scriptum est enim: “Angelis suis mandabit de te, ut conservent te” 11 et: “In manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum” ”. 12 Et respondens Iesus ait illi: “ Dictum est: “Non tentabis Dominum Deum tuum” ”. 13 Et consummata omni tentatione, Diabolus recessit ab illo usque ad tempus.

1

mail   print   facebook   twitter